# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 189

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE CHYLI IN INTESTINIS PERFECTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/189

CAP. V. DE CHYLI IN INTESTINIS PERFECTIONE stidis felleae adjacentis compressio, unde copiosioris bilis ad intestina tunc fit adfluxus. Scholion. Notabilis est observatio, quod in animantibus, post longam inediam flaccido existente ventriculo, cystis bile admodum turgida sit, quae post insignem alimentorum ingestionem semiplena observatur. Notabile quoque est, in foetibus humanis cystidem bile repletam inveniri, quia ventriculus in iis feriatur, & ab expansione liber est. XIX. Differt bilis cystica a bile hepatica in eo, quod illa sit crassior, saturatior, amaricantior, haec vero tenuior & magis sero diluta. Scholion. Sicut vero utraque haec bilis indole differt, ita quoque ejus virtus atque usus distinguitur, siquidem bilis hepatica non tam vehemens est, quam cystica, quae magis medicamentosa virtute praedita, & illa quoque perpetuo ad duodenum, haec vero tantum, quando ventriculus cibis est onustus, influit. XX. Bilis cystica hunc habet usum, ut purgans quasi sit & clyster naturalis, quo tunica villosa, quae bilis secretorium est, abstergatur & intestina ad ejectionem fecum stimulentur. Scholion. Chylus valde viscosus, dum transit per tunicam intestinorum villosam, relinquit magnam amuream, qua crusta villosa sive secretorium chyli, & intestinorum parietes valde obducuntur, pori quoque ac tubuli lactei eorumque orificia oblinuntur, ut liberior progressus impediatur, quare hic mucus est abstergendus, ad quod praeter lympham ex glandulis & pancrea190 CAP. V. DE CHYLI IN INTSSTINIS PERFECTIONE create continuo stillantem, bilis acrior cystica multum contribuit, quae lixiviosa & saponaria virtute mucum abstergit, tubulos lacteos & oscula glandularum aperit. XXI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
