Latin
VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 19
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Insufficientiam acidi &alcali, pro stabiliendis rerum naturalium principiis, CL. Bobnius ostendit. Acidi vero &viscidi pro assignandis morborum omnium causis, item alcali fluidi, pro iisdem demoliendis, insufficientiam nos peculiari olim scripto demonstravimus. §. XII. Postquam res tam medica, quam physica, ob circulum sanguinis, divinum illud &incomparabile inventum item ob philosophiam chymicam &mechanicam experimentalem, pariter ob praestantissima multa alia inventa anatomica, maxima cepit incrementa: hinc etiam physica corporis humani longe cultior ac perfectior reddita est, solidior tamen pathologia &huic superstructa praxis adhuc in desiderio fuit. Nam plurimi recentiorum adhuc, in explicandis morborum causis, nimium potenmaterialibus v. gr. salibus, acribus, acidis, caustitiis cis, item fermentis ac texturis materiarum fere in explicabilibus, spreto motuum &circuli sanguinis usu, inhaerent: adeoque causarum verus nexus cum indicationibus curativis multum hactenus neglectus fuit. §. XIII.