# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 19-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, AERIS AD SANITATEM USU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/19-2

Res extra omne dubium posita est, morbos, qui eodem tempore multos adoriuntur, & vel benigniori vel maligniori genio incedunt, non aliunde quam ex adulterata aëris constitutione suam trahere originem. Semina enim morbosa, quae intra aërem delitescunt, valde activo instructa principio corpus subeunt, & graves saepe turbas ac violentas commotiones aexcitant; cujus rei luculentum testimonium edunt miasmata, quae contagio serpunt, ac fumi carbonum accenforum aliarumque rerum odoratarum, quibus magna nocendi & commovendi vis inest. Atque eam ob rationem medicus exacte sciat oportet, qualis aëris status sanitati faveat vel adversetur. III. Experientia magistra quotidie docemur aërem purum, serenum ac temperatum sanitati ac vitae quam maxime esse accommodatum. Scholion. Per aërem purum eum intelligimus, qui partibus heterogeneis vacat, & a variis adventitiis exhalationibus probe defoecatus est; praeterea, qui de subtilissimo ac mobilissimo aetheris fluido, quod primario ejus texturam ingreditur, multum participat. Quo major enim pars substantiae aethereae aëri associata est, eo liquidiori serenitate fulget, motuque vivido intestino graves ac peregrinas exhalationes a consortio suo praecipitat. Aër vero temperatus is est, in quo nec calor, nec frigus, neque humiditas modum excedunt, sed qui blanda ac moderata temperie gaudet. IV. Purus, serenus ac temperatus aër solidorum motum contractorium & expansivum sartum ac tectum servat, fibrisque debitum robur & convenientem tonum foeneratur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
