# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 191-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, STALTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/191-2

STALTICO. ALimenta tam esculenta, quam potulenta, non modo in Aventriculo, sed & in duodeno, qui ventriculus succenturiatus est, & in toto intestinorum tenuium canale, calore & menstruorum, lymphae nempe gastricae & bilis ope, dissolvuntur & extrahuntur in liquorem alimentarium chylum, qui per colatorium intestinale ab inutili massa alimentorum, quae per alvum excernenda est, secretus peculiari mechanica motuum ad sanguinem vehitur. Scholion. Quod duodenum sit ventriculus succenturiatus vel ex eo patet, quia habet flexuram ut ventriculus qua diutius in eo morari chymi massa potest, gaudet quoque suis peculiaribus menstruis seu liquoribus soiventibus, dum non modo innumerae glandulae a. Cl. Brunnero detectae menstrualem lympham plorantes ibi collocatae sunt, sed & succus pancreaticus cum bile permixtus, ulteriorem elaborationem & rectificationem chyli absolvit. Aa 3 II. 192 Cap. VI. DE SECRETIONE CHYLI, ETMOTV VENTRICVLI II. Chylus est liquor lacteus, insipidus, expartibus oleosis, mucilaginosis & aqueis ex alimentis solutis extractus. Scholion. Chylus est quasi emulsio naturalis: & sicut ad hanc constituendam partes oleosae pingues cum aqueis & mucilaginosis mixtae desiderantur: ita quoque ex iisdem ingredientibus chylum compositum esse, lactis, quod nihil nisi chylus est, butyrosa, caseosa & serosa substantia demonstrat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
