# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 192

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, STALTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/192

Et sicut omnis emulsio artificialis, ex seminibus oleosis contusis cum aqua parata, colorem habet albicantem, qui ab oleo, in tenuissimos globulos radios luminis reflectentes subacto, proficiscitur: ita etiam chyli albedo vix aliam, quam hanc habet originem. III. Quia chyli praecipuum elementum est oleum temperatum, dulce, & gelatinosa ac mucilaginosa substantia: hinc facile patet, alimenta, quae bonum & copiosum chylum suppeditant, ea esse optima, quae temperatam oleosam & mucosam substantiam obtinent, ut sunt, praeter carnes animantium, ex vegetabilibus omnia semina farinacea. Scholion. Hinc patet ratio, quare solo pane & aqua homo vivere possit, nam haec omnia chyli & sangninis ingredientia in debita temperie & proportione complectuntur. Ex hoc identidem adparet, quare oryza populis orientalibus nucriendis loco panis sufficiat & hordeo avena, tritico, pisis, fabis, castaneis, homines optime nutriri & omnis generis animantia pinguia reddi possint. Ex hoc apparet porro ratio, quare ex alimentis ea, quae non temperata sunt, ut acida, spirituosa, salsa & plures vegetabilium succi, herbae, radices, acria, aromatica ad chylum constituendum & nutritionem praestandam minus idonea sint. IV. Chylus ex solutis alimentis extractus per tunicam villosam tenuium intestinorum colatur osculisque vasorum lacteorum imprimitur atque infunditur. Tunica villosa, quae optime in jejuno conspicitur, nonnisi congeries est innumerabilium villorum sive minutissimorum tubulorum, variis modis sibi intertextorum, atque haec est principium vasorum lacteorum. Scholion. Intestinorum villos cavitate gaudere microscopiorum benesicio indaganda Brunnerus in Tr. de glandulis intestinorum egregie demonstravit. Eodem Auctore discimus, quod ubi villi intestinorum dantur, ibi etiam reperiantur vasa lactea & ubi haec non visuntur, ut in ventriculo, ibi lactea quoque vasa invisibilia sint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
