# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 193

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, STALTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/193

VI. Tunica villosa intestinorum non mere se habet passive, sed, ob liquidi nervei & sanguinis adfluxum, gaudet vigore & tono sive motu constrictionis ac dilatationis, ita ut canaliculi hi villosi & vasorum lacteorum orificia, & nimium contrahi & relaxari ac aperiri possint. Scholion. In spasmis ac tormentis intestinorum, item ab acrioribus medicamentis purgantibus vel erodentibus venenis sumtis tunicam villosam valde constringi, ut nonnisi tenue liquidum transmittatur, symptomata, quae maxime hypochondriacis familiaria sunt, & flatulentiae ac nimiae congestiones vitiosorum humorum tali in statu confirmant. De quo in pathologicis prolixius agendum erit. VII. Tunica villosa, qua gaudent maxime tenuia, est colatorium illud solenne & publicum, per quod omnis humor ex primis viis accedit ad sanguinem & ad universum corpus: hinc multum interest, ut hoc rite sit constitutum. Quodsi enim

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
