Latin
CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 194
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI enim nimis hiantia sunt oscula, crassior &feculentior chyli pars excrementitia ad sanguinem fertur. Si vero nimis constrictum est, tenuis saltem aquosa pars, remanente utili &alimentosa solida, transmittitur. VIII. Quia omnis chylus &omne liquidum, per minima tunicae villosae capillamenta vasaque lactea, debet transire ad sanguinem: hinc tubuli &oscula haec debent esse hiantia &aperta, non vero mucositate quadam obstructa. IX. Ad obstruendos hos tunicae villosae tubulos multum contribuunt alimenta, quae in viscosum coagulum abeunt, ut sunt v. g. panis calidus &omnia farinacea ac, placentae non bene fermentatae, lac coagulatum, cibi nimis viscosi &compacti, pinguedines, ut vervecina, facile incoagulum abeuntes, omniaque alimenta &medicamenta adstringente facultate donata. Prouida itaque natura prudenti consilio constituit, ut bilis, saponaria &abstergente vi, una cum lympha, ex glandulis &tunicis glandulosis effusa, perpetua affusione facta hanc tunicam ab obstructione crassi muci vindicet. Scholion. Ex quo jam apparet aquarum salubrium &potuum calidorum thee, cosse aliarumque herbarum insignis utilitas, quae in eo maxime consistit, ut tunicam hanc ab obstructione liberent &apertos tubulos teneant. Dilucescit &inde ratio, quare haec liquida, vel etiam aquae salubres, in principio si copiosius bibantur, cum ob obstructa vasa non bene transeunt, multas turbas, flatulentias, anxietates, quandoque etiam vomitum provocent. XI.