# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 194-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/194-2

Videtur huc collineare monitum scripturae sacrae, quae significanter & explanate praecipit, ut homiQuod praeceptum nes, qui non laborant, nec edere debeant. neutiquam ratione destituitur; labor enim magnam humorum copiam absorbet, quorum jactura facilius per cibos resarcitur, quam si multum adhuc evacuandum in corpore relictum est. XXXIV. Corpora quo magis succis turgent, & humiditate repleta sunt, eo majori & constantiori motu perfungi debent. Quo autem macilentiora sunt & volocierem sanguinis cursum obtinent, eo parcioribus exercitiis ac laboribus vacare oportet. Scholion. Foeminae, humida temperie ut plurimum praeditae, longe saniorem minusque morestam vitam degunt, si paulo liberaliorimotu corpus ventilant, quamsi vitam colunt sedentariam. Constat etiam frequenti observatione, gravidas, quae frequentiori sed moderato motu corpus circumagunt, faciliori utero uti, foetumque edere robustiorem, quam, quae continuo otio indulgent. Motus enim ea consumit recrementa, quae in otiosis accumulata impuros humores & matri & infanti ingenerant. Praeterea etiam nutrices, quae motu ac labore corpus subigunt, longe salubrius lac infanti propinant, quam quae continuo sellae & cunis affixae haerent. xxxv Quemadmodum humidis & spongiosae carnis corporibus summum commodum affert moderata exercitatio, ita haec siccioribus & macilentis non adeo opportuna est. Scholion. Aristoteles Lib. III. de Partib. Animal. pinguibus ac obesis vehementem suadet exercitationem, ut prospera sanitate fruantus. Et Hippocrates corpulentis itinera velociora imperat. Econtra vero Lib. de Diaes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
