# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 194

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/194

CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI enim nimis hiantia sunt oscula, crassior & feculentior chyli pars excrementitia ad sanguinem fertur. Si vero nimis constrictum est, tenuis saltem aquosa pars, remanente utili & alimentosa solida, transmittitur. VIII. Quia omnis chylus & omne liquidum, per minima tunicae villosae capillamenta vasaque lactea, debet transire ad sanguinem: hinc tubuli & oscula haec debent esse hiantia & aperta, non vero mucositate quadam obstructa. IX. Ad obstruendos hos tunicae villosae tubulos multum contribuunt alimenta, quae in viscosum coagulum abeunt, ut sunt v. g. panis calidus & omnia farinacea ac, placentae non bene fermentatae, lac coagulatum, cibi nimis viscosi & compacti, pinguedines, ut vervecina, facile incoagulum abeuntes, omniaque alimenta & medicamenta adstringente facultate donata. Prouida itaque natura prudenti consilio constituit, ut bilis, saponaria & abstergente vi, una cum lympha, ex glandulis & tunicis glandulosis effusa, perpetua affusione facta hanc tunicam ab obstructione crassi muci vindicet. Scholion. Ex quo jam apparet aquarum salubrium & potuum calidorum thee, cosse aliarumque herbarum insignis utilitas, quae in eo maxime consistit, ut tunicam hanc ab obstructione liberent & apertos tubulos teneant. Dilucescit & inde ratio, quare haec liquida, vel etiam aquae salubres, in principio si copiosius bibantur, cum ob obstructa vasa non bene transeunt, multas turbas, flatulentias, anxietates, quandoque etiam vomitum provocent. XI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
