# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 195

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/195

Per colatorium chylosum prius liquidum ex alimentis tenuissimum secernitur, quod sine obstaculo ductus innit & progreditur, hinc quoque post pastum vel potum liberaliorem etiam aquarum salubrium urina primo mere aquea & insipida, deinde coloratior profluit. XII. Crassiora & quae non respondent orificiis vasorum lacteorum minus ad sanguinem feruntur, sed ob angustiam ductuum retinentur & per alvum potius eliminantur. Scholion. Bilis propter consistentiam crassiorem non transit vasa lacteased cum alvinis fecibus eliminatur. Neque animadvertimus amara medicamenta vel etiam alimenta, item potus amaricantes crassiusculos ut potum Cosee, cerevisias crassiores ad sanguinem ferri, sed potius cum fecibus, quas etiam saturatiori bruno colore tingunt, crassior & coloratior pars foras exturbatur. Neque ex medicamentis nisi subtiliora, volatilia, salina & sulphurea vasa lactea transcendunt, sed plerumque inter primas vias operationes suas exerunt. Si vero diutius sub alvo strictiori ibi morantur, majori facta compressione intestinorum etiam crassiores salinae & terrestres partes in sanguinem adscendunt. XIII. Non vero tantummodo ex intestinis tenuibus, sed etiam ex crassioribus liquidum adhuc secernitur & per vasa lymphatici ordinis ad sanguinis & humorum massam abit. XIV. Alvo plus justo retenta vel adstricta, feces, quae prius liquidae & foetidae ejiciebantur, jam exsuccae, aridae gravis odoris expertes prodeunt, manifesto documento, foetidum illud liquidum ab iis fuisse separatum. Scholion. Ex dictis jam facilis dari potest ratio, quare alvi tardior secessio cacochymiae procreatrix sit, & impuros admodum humores reddat. Et quod in intestinis crassis etiam adhuc secretio fiat, clysteres sic dicti nutrientes, quorum usus non est de ni196 CAP. VI. DE SECRETIONE CHYLI, Er MOTV VENTRICVLI nihilo, item clysteres antifebriles ex cortice chinae parati, & antispasmodici ac roborantes ex herbis nervinis & cephalicis in capitis affectibus abunde id comprobant. XV. Secretio chyli in vasa lactea intestinorum motu peristaltico valde adjuvatur. XVI. Ventriculus & intestina gaudent singulari dilatationis & constrictionis motu, qui successive progreditur a superioribus ad inferiora & a Graecis peristalticus adpellari solet. XVII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
