Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. Sicut corporis agitatio ante cibum instituta sanitati egregie parrocinatur; ita, quae sumtum cibum statim subsequitur, cum summa pernicie conjuncta est. Scholion. Vehementior motus alimenta maturius quam par est, ex ventriculo praecipitat, unde debita eorum solutio impedi tur. Deinde etiam multa observatione constat, equitatione vel vectione à prandio instituta cibos ad duodenum ac ventriculum regurgitare, ubi flatus &ructus procreant, &stomacho, praesertim in iis, quibus hypochondria male habent, ardorem inducunt, quod maxime fit ab assumptis in prandio pinquibus acidis ipsoque vino. XXXIX. Intensior corporis exercitatioalvi dejectionem nunquam praecedere debet, quia motus ad corporis ambitum pellit &intestina exsiccat. Scholion. Causa jam in propatulo est, quare labor ac motus iis conveniant, qui alvum solito fluxiorem habent. XL. In motu ratio certi ordinis habenda est, primo enim esse debet lentior, postea vero sensim accelerari potest. Scholion. Quemadmodum omnis subita mutatio intuta, quod vero sensim &per gradus peragitur, omnis periculi expers est; ita etiam à diuturna quiete fortior instituta corporis commotio sanitati nocumentum affert. Sanguis enim crassior &copiosus vehementi agitatione impulsus per minimos tubulos difficilius vibratur, ubi restagnat, vel ad vicina vasa regurgitat, dolores vasorumque tensiones cum insigni corporis languore conjunctae oriuntur. XLI. Motum sub aëre sereno ac temperato celebrare oportet, qualis duabus horis post solis ortum &ante ejus occasum observatur: aer vero calidus vel nimis frigidus salubri corporis exercitationi neutiquam accommodari debetScholion. Etsi serenus ac temperatus aër per se optimum vitae pabulum &sanitatis praesidium constituat: cumulus tamen ejus utilitati accedit, quando conveniens motus ipsi adjungitur.