# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 197

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/197

Sicut omnis humorum progressio atque impulsus desiderat principium quoddam magno movendi robore ininstructum: ita etiam in motu peristaltico canalis alimenPrimum est in pharynge, altetarii triplex observatur. in crassioris intestini, quod colon rum in pyloro, tertium dicitur, initio. Scholion. Fortiori facta pharyngis constrictione ingesta per oesophagi canalem in cavitatem ventriculi descendunt: dextra dein & inferiori ventriculi parte atque pylori robore ibi contenta in intestina tenuia propelluntur, donec ad capaciora & crassiora deferantur, ubi circa dextrum ileon initium coli est ex mem branis valde robustis, nerveo musculosis ac fibrosis composit um, cujus motu ac impulsu per totum hoc intestinum varie convolutum excrementa usque ad ani sphincterem propelluntur. XX. Motus intestinorum, quo contenta propelluntur, satis validus est, quia magnam resistentiam vincit, & argentum vivum, quod metallorum fere gravissimum est, in copia etiam haustum per omnes intestinorum convolutiones sursum ac deorsum ad exclusionem per anum urget, quod animadvertimus in iis, qui passione iliaca adflicti in ingenti saepius copia hoc fluidum metallum non sine fructu exhauriunt. XXI. 198 CAP. VI. DE SECRETIONE CHYLI, ET MOTV VENTRICVLI XXI. Successiva & reciproca est illa constrictionis & dilatationis motio, quae viget in intestinis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
