Latin
QUIETE ET SOMNO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 199-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUIETE ET SOMNO. Constans intemeratae sanitatis conservatio non tantum Cdebitis excretionibus opus habet, sed etiam quibusdam incorpore retentis sustinetur. Ex alimentis enim ingestis ac bene digestis quaedam intra corpus retineri debent, quibus vires &succi motu &ealore deperditi reparentur. II. Ut motus corporis excretiones &omnium maxime utilissimam perspirationem insigniter juvat, &ad inertes effoetosque humores è corpore evehendos necessario requiritur: ita &quies &somnus pro sanitatate egregie militant, dum utiles &naturae amicos fuccos colligunt, &intra corpus retinent, absumtasque fluidas partes restaurant. Scholion. Motus, labor diuturnus ac vigiliae non modo vires motrices consumunt, multumque humidi dissipant, sed ipsa quoque motus instrumenta, partes nempe musculosas atterunt, ac debilitant; hinc quies seu motus quaedam intermissio laboribus ac vigiliis interpolanda est, qua utiles &concocti humores retineantur, &tam solidae, quam fluidae corporis nostri partes, a quibus virium origo derivanda, novum subinde alimentum ac vigorem recipiant. Hinc nemini non perspicua esse potest summa quietis ac somni necessitas. III. Quies multum facit ad corporis nutritionem, quia gelatinosos humores colligit &condensat, nimiamque eorum exhalationem remoratur. Scholion. Artificium saginandi animalia maximam partem in eo conDdd3 sstitsistit, ut arctiori loco inclusa ab omni motu prohibeantur. IV. Quies maxime accommodata est corporibus imbecillis, cholericis, macilentis, &qui interno aestu vehementius agitantur, vel febre decumbunt. Scholion. In quibus celerior est motricium fibrarum contractio, &sanguis citatius per vasa fertur, iis utique quies longe utilior est motu, qui internum calorem exauget ac stimulat. Quies vel saltem lenior deambulatio, quae assumtum cibum statim subsequitur, ventriculo alimentis repleto valFortior enim motus cibum de amica ac necessaria est.