# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 20

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/20

Attenta observatione discimus, motum omnium mutationum in rebus corporeis causam esse, atque in motu quoque vitae ac sanitatis fundamentum stabiliri, ipsasque morborum causas vix alio modo, quam motu, agere, neque medicamenta aliter, quam motu, operationes exserere: qua de causa in explanandis, medicis rebus, inque remediorum viribus explicandis ad motum principaliter, deinde ad mobile, sive dispositionem corporum ipsasque vias, respiciendum esse existimamus. Quoniam vero mechanices scientia structuram corporum ad motum eiusque naturam, causas, leges atque effectus docet & explicat; iisdem que principiis & ratiociniis ex mechanica desumtis, praestantissimi medici in causarum explicatione uti consuescunt; ideo, haec tractandi medicinam methodus non inepte hodie mechanica appellatur. Scholion. Hanc mechanice medicinam tractandi methodum praestantissimi aevi nostri medici, in Italia Bellinus, Borellus, Malpighius, Ramazzinus, Baglivus, Lancisius, Bianchi in Belgio & Britannia Pitcarnius, Albinus, Boerhaven, in Germania Bohnius, Brunnerus, Camerarius, Scheuchzerus. Bergerus, Nebelius. Paulli, Schaperus aliique hinc inde egregii Viri, magno cum applausu artisque incremento amplexi sunt. §. XIV. Mechanicae medicinae contrarii videntur ii, qui materiam, omniaque corpora in se & sua natura passiva & omnis actionis ac motus expertia, sed tantum, ut instrumenta motuum considerant unde; ut ab alio movente, quod principium motus in se habeat, actuentur, dijudicant. In homine vero illud principium, quod vitae, sanitati & morborum curationi praesit, naturam vel animam adpellant. Hujus autem actiones ex principiis & modis agendi mechanicis explicari non posse autumant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
