# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 203

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, QUAE FIT PER ALUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/203

QUAE FIT PER ALUUM. VII. Quo major bilis in corporibus gignitur copia, ut in nimio aestu vel febre detentis, eo saturatior solet esse stercorum color. VIII. Maxima quoque acidorum liquorum pars per secessum evacuatur unde a nimio usu vinorum acidorum, ut Rhenani, item fructum acidorum feces albidiores prodeunt, & cum tenesmo & vellicatione intestini recti eliduntur, acidumque adhuc spirant nidorem. IX. Crassior quoque esculentorum & potulentorum coloratior pars alvo excluditur. Scholion. Animadvertimus a potu Cosfee item cerevisiarum lupulatarum coloratiores fieri feces & ab oleribus vegetabilium adsumtis stercora viridescere. Foetor stercorum non fit a putredine, sed a mutua actione & reactione acidorum cum particulis sulphureis biliosis, non secus ac in Chymicis ingens nascitur foetor, quando lixivio sulphuris vulgaris aut antimonii acidus liquor adfunditur. Quo copiosior vero & volatilior sulphurea & biliosa fecum pars est, & acidi parcior admixtio, eo intolerabilior fit foetor, quo vero acidum est fixius & copiosius ac sulphur parcius, eo minor & tolerabilior foetor exurgit. Scholion. Experientia & usus docet foetidissimas saepenumero excludi feces in febribus ardentibus & biliosis, praesertim si aliquanto diutius stagnaverint, longe vero intolerabilior fit foetor, ubi san* gvis fuerit in intestinis extravasatus ejectis tunc nigerrimis. In hypochondriacis vero, ubi copia acidi primis in viis est, ad albedinem stercora inclinant & saepe foetoris expertia sunt. X. Ex204 CAP. VII. DE EXCRETIONIBUS IN SPRCIE EA, Excrementorum alvinorum color, odor & consistentia multum in hominibus variat, licet eadem alimenta adsumserint, quod dubio procul accidit a varia conditione humorum internorum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
