Latin
QUAE FIT PER ALUUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 205
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si fermentescibiles cibi, sale, aromatibus vel dulcibus conditi in copia fuerint adsumti, expeditior fit alvus, sicut contra subsedentaria vita, potu pauco victu duro &crasso atque acido difficilior illa succedit. XIV. Ad tuendam itaque valetudinem &avertenda plurima mala motum ventriculi &intestinorum peristalticum naturalem medicus omni cura custodire debet; quo destructo nihil ad gignendos morbos perniciosius est. Scholion. Destruunt maxime hunc saluberrimum motum omnia excessivis qualitatibus &viribus imbuta, ut nimis acida, frigida, adstringentia, opiata, narcotica, acria purgantia, nimium quoque humectantia ac refrigerantia, maxime omnium vero graves animi affectus, terror, diuturnus moeror, ira. Conservant veor &tuentur hunc motum salutarem omnia temperata, nervina, blanda balsamica &quae sangvinis atque fluidi nervei influxum in membranaceas has partes procurant. Faciunt huc quoque amara, elixiria stomachica, salia volatilia oleosa, pillulae balsamicae &omnia infusa calida. XV. Destructo intestinorum tono alvus non recte se habet, &flatulentiae ac spasmi multas molestias creant. Seholion. Profecto malum illud, quod vulgo vocari solet hypochondriacum, in feminis hystericum, &frequentissimum est, spasmis &flatulentiis maxime tyrannidem suam exercet, &corpori humano infensum varia &gravia producit symptomata, sique ejus originem paulo accuratius investigemus certe haec nulla alia est, quam nobilissimarum harum partium quae alimentorum digestioni, chyli secretioni &fecum alvinarum exclusioni dicatae sunt, motus &toni laesio vel destructio. CAP. VIII.