# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 205

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, QUAE FIT PER ALUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/205

Nam si fermentescibiles cibi, sale, aromatibus vel dulcibus conditi in copia fuerint adsumti, expeditior fit alvus, sicut contra subsedentaria vita, potu pauco victu duro & crasso atque acido difficilior illa succedit. XIV. Ad tuendam itaque valetudinem & avertenda plurima mala motum ventriculi & intestinorum peristalticum naturalem medicus omni cura custodire debet; quo destructo nihil ad gignendos morbos perniciosius est. Scholion. Destruunt maxime hunc saluberrimum motum omnia excessivis qualitatibus & viribus imbuta, ut nimis acida, frigida, adstringentia, opiata, narcotica, acria purgantia, nimium quoque humectantia ac refrigerantia, maxime omnium vero graves animi affectus, terror, diuturnus moeror, ira. Conservant veor & tuentur hunc motum salutarem omnia temperata, nervina, blanda balsamica & quae sangvinis atque fluidi nervei influxum in membranaceas has partes procurant. Faciunt huc quoque amara, elixiria stomachica, salia volatilia oleosa, pillulae balsamicae & omnia infusa calida. XV. Destructo intestinorum tono alvus non recte se habet, & flatulentiae ac spasmi multas molestias creant. Seholion. Profecto malum illud, quod vulgo vocari solet hypochondriacum, in feminis hystericum, & frequentissimum est, spasmis & flatulentiis maxime tyrannidem suam exercet, & corpori humano infensum varia & gravia producit symptomata, sique ejus originem paulo accuratius investigemus certe haec nulla alia est, quam nobilissimarum harum partium quae alimentorum digestioni, chyli secretioni & fecum alvinarum exclusioni dicatae sunt, motus & toni laesio vel destructio. CAP. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
