# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 207

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SUDORE ET TRANSPIRATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/207

Glandulas exiguas & tubulos subcutaneos recentiores anatomicorum microscopiorum ope detexerunt, quorum orificia foras spectant & inutile excreAtque adeo mentum per sudorem egregie evehunt. halituosum & tenue per transpirationem, per sudorem vero Vaporum exhalatio aliquanto crassius illud educitur. sub athmosphaera maxime frigida & compressa in conspectum venit. Cutis universale illud colatorium & emunctorium sangvinis, est rete mirabile ex fibris tendineis nerveisque, item ex arteriarum & venarum extremitatibus contextum & papillulis nerveis pyramidalibus obductum, cui substratae sunt glandulae, majores minoresque tubuli seu siphunculi intra cuticulam hiantes, ex quibus velut ex fontibus humor falsus halituosus exit. VI. Quia cutis fibrillis nerveis sensibilibus instructa est, quae ad ipsas quoque papillulas & tubulos subcutaneos pertingunt, hinc suo quoque tono ac motu gaudet. VII. Tonus cutis ejusque tubulorum ac pororum elater diversimode sudoris & transpirationis egressum modificat. Cc 3 VIII. DI. byGoogle tize VIII. Tonus hic si nimis intenditur, quod fit a frigore externo, in horrore febrili, inque spasmis atque doloribus, tunc spiracula coarctantur & parum exhalat: tono vero relaxato & poris ampliatis, quod fit sub declinatione febris vel ex morbo aut alia ex causa debilitatis, coelo maxime existente humido & calido, sudor largius profluit. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
