# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 208

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SUDORE ET TRANSPIRATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/208

Patet jam ratio, quare in somno ubi liquidi nervei influxu fibrae multum destituuntur, sudor facilius producatur, item si aerem & halitum calidum & humidum exspiratione emissum intra lectum contineamus, vel in balneum concedamus, ubi corpora mox fiunt exterius turgida, rubicunda & mollia. Deinde non obscura amplius est ratio, quare sedativa, opiata & quae dolores ac spasmos auferunt, item nitrosa & diaphoretica fixa transpirationem & sudorem quandoque restituant. IX. Inest utique transpirationis & sudoris materia in sanguine ac per ejus circulum ad cutem adfertur, hinc fit, ut sangvinis circulus multum transpirationem modificet. In quibus partibus sanguinis circulus aliquanto difficilior & calor mitior est, eae quoque nec tam facile transpirant, nec tam bene sudant, uti videmus in pedibus, in abdomine & partibus extremis. Ubi vero celerior ac promtior sangvinis cursus est, ubi vasa majora & calor intensior est, ut in collo dorso, pectore, ibi etiam fortior est transpiratio. XI. Omnia itaque alimenta & medicamenta aliaque ex rebus non naturalibus, quae citatiorem sangvini motum inferunt, ut sunt sudorifera, spirituosa, volatilia, potus calidi, acria, aer serenus & calidus, motus corporis, transpirationem quoque adaugent: sicut contra quae nimis refrigerant & quae adstringunt acida sunt, item aer frigido-humidus transpirationem imminuunt, eo quod motum sangvinis refraenent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
