# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 213

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE URINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/213

Quo mitior vero in corpore est calor, ut in istis, qui quietum vitae genus sequuntur, tanto dilutior urinae color tantoque minor quantitas salium est. VII. Scorbuticorum urinae salibus valde sunt saturatae & hinc coloratae, quod analysis docet chymica, quia obstructis emunctoriis glandulosis hepaticis & subcutaneis nec bilis bene secernitur, nec volatile sal sudore evacuatur, hinc retenta excrementitia salia & fortiori intestino calido motu ulterius agitata increscunt, & majorem acrimoniam concipiunt. VIII. Quanquam majori in copia acida, ut acetum, succi acidi vegetabilium, vinum adsumta fuerint, nunquam tamen urina acida emittitur, vel ad mixtionem alcalini salis effervescit, Scholion. Ratio hujus rei est, quia acidum licet etiam purum transeat ad sangvinem, invenit ibi principium alcalinae indolis, cum, quo congrediens mox mediam naturam induit, adeo ut vel in sal tartareum vel in sal ammoniacale immutetur. IX. Lixiviosa salia largiori copia sumta transeunt integra per urinam, nisi acido in primis viis haerente immutentur. Scholion. Observavimus id in thermis Carolinis, quae praeter sal neutrum co piosum sal alcalinum fixum continent, hae si quotidie ad libras sex vel octo bibuntur, urina prius secedit plane limpida, nullius odoris & saporis, postea dilutum colorem accipit, hora postea a pastu tertia vel quarta valde saturata & colorata instar lixivii est, saporis admodum salsi, & tunc cum Spiritu acido adfuso non secus ac lixivium ebullit & facta evaporatione sal instar tartari vitriolati emergit. Transeunt quoque per urinam partes sulphureae, pingues, item biliosae. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
