Latin
EXCRETIONE URINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 214
Unproofread scanNot analysed yet
Observamus manifestam saepius pinguedinem, urinae febricitantium &hecticorum supernatantem, &lateribus vitri se adponentem. Oleaginosae urinae sine strepitu, ut oleum solet, minguntur &effunduntur. Sulphurea vero materia, in urina contenta, ex eo colligitur, quod putrefacta admodum foeteat &massa urinae inspissata ardeat &per destillationem oleum empyrevmaticum ex ea eliciatur. Sulphureis quoque partibus abundare urinam solennis illa praeparatio phosphori, qui ex urina inspissata &cum pulvere carbonum mixta sit, satis superque declarat. Biliosas vero urinae admixtas esse partes, ex eo arguimus, quod evaporata urina jumentorum relinquat magma amaricans, cui adfusus spiritus vini rectificatissimus extrahit tincturam flavissimam instar bilis amaricantem, remanente sale tartareiformi instar terrae foliatae tartari, cujus salis origo sine omni dubitatione ex herbis comestis, quae ejusmodi sale imbutae sunt, provenit. Deinde bilem transire cum urina icterici docent, qui mingunt urinam saturati bruni coloris, quae instar bilis linteamina croceo colore tingit. XI. In urina substantia quoque mucosa, viscida continetur. Scholion. Mutuatur inde urina ordinariam nubeculam &crassius ac copiosius sedimentum inde fit, quo istorum urina instructa esse solet, qui bene pransi sunt &victu laudabili fruuntur. XII. Quia urina ex diversae indolis partibus videlicet ex salsis, sulphureis, mucidis, pinguibus, aqueis mixta est, hinc calore facile putrescit &foeridissimum odorem exhalat, remanente in fundo crassa terrestri substantia. XIII. Color urinae quam maxime particulis sulphureis invicem commixtis debetur, unde quo major horum ingredientium in urina est quantitas, ut in febricitantibus, scorbuticis &qui in iis parum bibunt, eo color est saturatior.