# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 217

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE URINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/217

Universa renum vasculosa compages ob tunicas nerveas & musculosas, ex quibus ductus constant, peculiari elatere, tono, motuque dilatationis & constrictionis gaudet, qui ad liberiorem sanguinis transitum & urinae separationem non parum contribuit. Scholion. Neque enim ullum visitur emunctorium in corpore, quod robore, tono & vigore motus destitutum sit. Non hepatis mere vasculosa compages & ductus biliarii hepatici, cystici & choledochus, non uretheres aut vesica, neque tunica villosa intestinorum vel salivales glandulae tono sive potentia se dilatandi & contrahendi carent. Pro varietate autem hujus toni secretio & excretio humorum diversimode modificatur. XIX. Constrictis renalibus tubulis e. gr. a spasmis, a doloribus, urina instar aquae pellucida, saporis & odoris expers redditur. Scholion. Igitur urina ante coloratior si subito in aqueam & limpidam mutatur, certissimum affectus spasmodici vel praesentis vel imminentis indicium est, quod in hypochondriacis, hystericis, calculosis & epilepticis subinde observamus. In febrili im petu, ubi universalis est fibrarum constrictio, tenues, crudae & sine sedimento urinae minguntur, sique eae subito aquosae & largae redduntur ingens vitae imminet periculum, quia partim vehementem spasmum, quo sanguis ad pectus vel caput impellitur, partim separationem seri a sanguine & infarctum ab eo vasculorum minimorum, adeoque periculosam & lethalem in meningibus vel ventriculo inflammationem denotant. XX. Sub remissione toni sive robore deperdito ductuum renalium, tardior sanguinis & urinae fit progressio. Schoed by ( Toni renalis nimia resolutio morborum, qui renes occupant, potissima causa & origo est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
