# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 218

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE URINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/218

a nimia enim sanguinis ibi facta congestione & vasorum renalium dilatatione renes vel in ingentem molem solvuntur vel vasorum sanguineorum fit apertio & mictio cruenta producitur. Ob nimiam quoque tubulorum arteriosorum & urinalium dilatationem serum, crassioribus, lapidescentibus & terreis partibus onustum, separatur, quae perquam facile in concretionem calculosam coëunt. Qua de causa temperate adstringentia & roborantia in calculo tam praeservando, quam curando palmam ceteris praeripiunt. Qua de re legi meretur eruditissima Diss. Cl. Heucheri de adstringentium usu in calculo. XXI. Renalium tubulorum tonus, spasmis, doloribus & febrium paroxysmis remittentibus, ordinario relaxatur. Scholion. Ea est indoles spasmorum, ut partem, quam vehementer exagitarunt, postea valde debilem reddant, nam gravem partis spasmum ordinario atonia & relaxatio sequitur. Videmus hinc remittente dolore ex calculo crassam mingi urinam, quae antea erat tenuis & pellucida. Quiescente febrili aestu, urina crassior & ponderosior, quae facile sedimentum deponit, emittitur, qualis a veteribus dicitur cocta, inque acutis bonam crisin & eventum morbi, in intermittentibus vero paroxysmi solutionem designat. XXII Neque vero tantum renes, sed & canales, qui urinam ad vesicam deducunt, & Graecis uretheres vocantur, dilatationis & constrictionis motu, tono ac potentia instructi sunt. Scholion. Quare non solo pondere, sed simul constrictione horum ductuum humor ad vesicam propellitur. Canales hi magnam dilatationem patiuntur ab adfluxu urinae, si in parte inferiori horum cavitas calculo obturata fuerit. Meminimus, tunc instar farcimifarciminis eos dilatatos repertos fuisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
