# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 219

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE URINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/219

Iidem canales nimium quoque constringuntur & angustantur ex dolore, quem calculus acutus parit: hinc etiam ipse dolor a calculo excitatus ejus per ureteres progressum ac transitum in vesicam impedit. Quare, quae spasmum & dolores sedant, quae partes constrictas emolliunt, ut balnea ad propulsandum calculum sunt efficacissima. Saepe etiam spastica ureteris constrictio tanta est, ut alterum utut a calculo liberum simul in consensum trahat, quo casu urinae fluxus in totum supprimitur & quandoque unica sedativi vel anodyni medicamenti dosi restituitur. * XXIII. Neque elastica, contractibili potentia vesica est destituta, quippe quae ex tunicis musculosis, nerveis & glandudosis est composita. XXIV. Distensionem patitur vesica ab urina contenta, cui semper elater veficae renititur, quare urina emissa in angustum & arctum corpus redigitur. Hic renisus vesicae elasticus est quoque causa, quod urina non proprio pondere sphinctere vesicae aperto prodeat, sed compressione tunicarum ejus musculosarum propellatur. Observamus, ab improvida, diuturna & molestissima urinae copiosae retentione ejus exitum difficilem fieri, quia nimia urinae copia & distensione elater vesicae fractus & destructus fuit ita prorsus, ut ad debitam constrictionem difficulter redeat. XXV. Urinae inspectio medico valde necessaria & insignissimi in praxi medica usus est. Scholion. Quemadmodum empiricam illam ac divinatricem artem imperitorum ex urina judicandi & specialissima praesagiendi in totum CAP. VIII. DE ExCRETIONE MVCI. totum damnamus & pro fallaci ignorantia habemus ita ejus inspectio perito medico magnam utilitatem foenerat, siquidem hac ipsa non modo constitutionem ac naturam sanguinis & humorum, sed & eorum circulum ac progressum celericum, neque minus partium solidarum ipsarumque viarum urinalium spasmum, tonum & conditionem cognoscimus, quod ad morbos tam chronicos, quam acutos dijudicandos multum utique facit. CAP. IX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
