# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 220

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE MUCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/220

EXCRETIONE MUCI. Ucus est humor glutinosus, qui in certis emunctoriis Nglandulosis ad varios saepe usus secernitur & excernitur. II. Prostant in corpore multa & varia lymphae mucosae colatoria, quibus tota narium, palati & faucium regio obsita est. Deinde tota interior arteriae asperae glandulosa tunica mucum saepe crassum & copiosum separat. Denique solenne muci emunctorium glandulae lenticulares, quae in intestinis crassis consistunt, constituunt. III. Tota interna faucium ac narium structura ac regio ossaque turbinata squammosa & capitis ossium cavitates tunica glandulosa, quae pituitaria audit, obductae sunt, inque his locis sanguis & humores a muco egregie liberantur. Scholion. Sinus, qui in ossibus capitis absconditi sunt, duodecim numerantur: duo frontales, qui in inferiori ossis frontis parte siti sunt, quorum singuli, tres adhuc habent concamerationes: duo sphaenoidales in osse sphaenoidis sub sella Turcica delitescentes, se pto osseo distincti sunt: sex ethmoidales, minimi in osse ethmoides inter nares & oculi orbitam prostant & duo majores intra maxillam superiorem collocati, qui ab Highmoro antra vocari solent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
