# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 221

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE MUCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/221

Hae omnes & singulae ossium capitis sinuositates tunica glandulosa & pituitaria obductae sunt, quae lympham in mucum abeuntem separant eamque per ductus invicem connexos ad unum & communem narium canalem vehunt. IV. Non mucositas in ea forma, qua ex naribus vel aspera arteria aut per alvum ejicitur, separatur, sed demum facta separatione hanc consistentiam induit. Scholion. Muci materia dum vehitur in sanguine satis fluida est, alias neque ad minimas arteriolas & ductus, qui sunt in glandulis, accedere, neque ibi secerni posset, spissam itaque consistentiam stagnatione & extravasatione in cavitatibus demum acquirit, ubi partes aethereae tenuissimae, quae fluiditatem humoribus conferunt, avolant, & aqueae tenues per poros refluunt inque ductus lymphaticos recipiuntur Quam facile vero fluidi & tenues humores dissipatis partibus subtilioribus in coagulum abeant, albumen ovi documento est, quod calore firmum & stabile coagulum induit. Neque parum frigidioris aëris accessus in aspera arteria, inque faucibus & naribus fluidiorem lympham adglutinositatem disponit. Neque tamen mucositas per emunctoria suae omni tempore neque in eadem quantitate & consistentia secernitur Scholion. Animadvertimus copiosas mucositates in infantibus, in pueris, insenibus in feminis, inque phlegmaticis & qui spongiosi sunt habitus corporis & delicatum ac quietum vitae genus sequuntur aere maxima humido secerni. VI. Excretoria quae mucum separant vasa & ductus peculiari tono, robore & motu constrictorio & dilatatorio gaudent atque adeo pro hujus motus variatione muci excretio diversi mode modificatur. Ee 2 VII. VII. Ubi magna horum vasorum est dilatatio & toni remissio & mucosae materiae in sanguine abundantia, tunc ductus ampliati majorem copiam lymphae mucidae separant: contra vero ubi horum ductuum fit constrictio & parcior materiae mucidae in sanguine quantitas existit, ibi parcior ejus est excretio. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
