# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 222

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE MUCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/222

In procinctu jam posita est ratio copiosioris secessionis muci in imbecillioribus & phlegmaticis in declinatione morborum, in fine tussis & coryzae, praehumida existente athmosphaera, tempore quoque verno & autumnali, neque minus in pueris & senibus, in phthisicis, ubi totius corporis ita maxime ductuum horum excretoriorum tonus laesus & imminutus est. Supprimitur vero haec salutaris excretio in siccioribus, in spasticis affectibus pulveris tabaci & constringentium, calidorumque abusu, item ab acri admisso frigore: leniori vero errhinorum stimulo, neque minus eorum, quae humectant, humores crassos diluunt, ut sunt balnea, infusa herbarum calida thermae, usu promovetur. VIII. Ingentem quoque muci copiam intestinorum crassa, ut colon & rectum lenticularibus glandulis separant, quae ad humectanda scybala & eorum progressum facilitandum, multum contribuit. Scholion. Neque existimandum est, mucum intestinalem sub forma spissa, qua visitur, in glandulis separari, sed omnino in principio etiam tenuis & fluidus in intestina influit, paulatim vero sub tardiori alvo spissescit ob subtiliorem aquositatem in eos ductus redeuntem, per quos etiam humiditas, si diuturniori mora scybala penitus exsiccantur, pertransit. IX. Res notatu admodum digna est: solennia muci emunctoria singulari inter se commercio & communicatione gaudere & invicem conspirare. Scholion. Quapropter uno ex emunctoriis istis obstructo v. g.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
