# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 227

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE SANGVINIS PER VTERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/227

Optimus & nutritio succo refertus sanguis, non vero corruptus utero purgatur. Scholion. Error fuit veterum, ex sanguinis circuli ignorantia profluens, venenatum & corruptum sanguinem esse menstruum, quod ex eo dijudicabant, quia fluxus mensium suppressus ingentem corpori struit perniciem. At vero sanguis, qui utero in sanis purgatur, fluidus & floridus est, in junioribus tenuior, in adultioribus crassior. Si vero in vasis stagnaverit plus justo, ex mora utique congrumatus, niger & foetidus reddi potest VIII. Peculiaris uteri structura & fabrica in causa est, quod per alia loca, sed per eum abundans sanguis evacuenon tur. Scholion. Vasa tam arteriosa, quam venosa ex spermaticis & hypogastricis orta numero fere infinitas ramificationes ad uterum ejusque Quae non recto cursu, sed varie contorvaginam emittunt. tae, curvae & quasi serpentinis ductibus proserpunt, & in non gravidis minimae sunt, in his vero sensim crescente utero & majores fiunt & exporriguntur, nisi enim ejusmodi incurvatio & flexura vasorum esset, uterus a foetu sine vasorum disruptionis metu non posset distendi. Deinde, membranae, quae & internam & externam uteri superficiem cingunt & per quas vasa disseminantur, nulla adipe obductae sunt. Quare ejusmodi fulcro destituta vasa facilius distendi & aperiri possunt. Tum truncus aortae descendens multo am plior semper ogle per in feminis, quam in viris observatur, propter sanguinem copiosiorem qui ad uterum deferri debet, quod in viris nor accidit. Postremo, sicut omnem fluidi ad perpendiculum adscensum, ita maxime sanguinis per venarum spermaticarum longum & valde tortuosum & inflexum iter valde esse difficilem, animadvertimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
