# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 228

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE SANGVINIS PER VTERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/228

Quod si igitur major copia congesta fuerit, quam vasa capere & robur cordis ac solidorum regere possit, tunc in nulla parte difficilius regreditur, quam in utero, propter istam mirisicam vasorum & maxime venarum spermaticarum, flexuram, ex qua fit, ut sanguis ple thoricus in venis uterinis stagnet, atque copiosius congeratur. Causa eruptionis sanguinis per uteri vascula capillaria, praeter stagnationem in venis, est quoque spasmodica partium constrictio. Scholion. Constans est observatio practica, in omni maiori & critica sanguinis eruptione extremorum quandam refrigerationem, dolorem dorsi & inflationem in abdomine, alvum strictam cum corporis languore & gravitate observari, siquidem nimia vasorum a sanguine repletio secundum Hippocratis effatum aph. 39. S ct. VI. efficit spasticas constrictiones quibus liber progressus sanguinis per capillaria vascula impeditur, hinc ad vasa majora regurgitat, in corde vero nimium congestus ejus validiorem & velociorem contractionem, quam pulsus durus & magnus, in omni sanguinis enormi eruptione conspicuus indicat, suscitat. Impetu igitur per arterias sanguis ad uteri vascula delatus ea aperit, idque multo facilius, quia uterina venae, jam tum sanguine infarctae, liberiori sanguinis cursui obicem posuerunt. Sanguis menstruus per minima vasa tum uteri, tum vaginae evacuatur. Scholion. Ex quibus canalibus utrum ex iis, qui ad uterum, an qui ad vaginam feruntur, sanguis menstruus promanet magna inter medicos, rei anatomicae peritos, controversia agitatur. Utraque sententia suos habet patronos ad lavtopsiam provocantes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
