# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 229

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE SANGVINIS PER VTERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/229

Nos utrumque fieri posse adfirmamus; quia vero plura vasa ad uterum, quam ad vaginam excurrunt, & spermaticae, quae ovarium perreptant venae valde flexuosae sunt, non sine ratione adserimus, largiorem sanguinis effusionem, ut in abortu, e vasis uteri apertis, ordinarium vero mensium fluxum ex vaginae vasis fieri. Num vero ex arteriolis, an ex venis prodeant menses, tam exquisite determinari non potest; quia tamen gut tatim peragitur, potius ex venis quam arteriolis eum deducere vellem, praesertim cum teste Fantoni in anatomia corporis humani pag. 196. flatus venis uterinis immissus in cavum uteri & vaginae commodissime impelli possit, & venarum tunicae facilius, quam arteriarum latera, aperiantur. XI. Periodicae fluxionis sanguinis ab utero causae sunt mere mechanicae. Scholion. Plurimi hujus notabilis phaenomeni causas in lunam rejiciunt, quia ad certum ejus statum vel phasin recurrere solet. At vero imbecille argumentum est, astrum esse causam, ubi ad certum mensem, diem vel horam effectus idem recurrit. Res potius ita se habet: ob tardiorem sanguini inse nis progressum, ac languidiorem perspirationem necesse est, in dies quidpiam succi vel sanguinis superflui in vasis coacervari, ex quo paulatim crescit plethora. Ponimus jam certam mensuram sanguinis abundantioris requiri v. g. libram & unam semis ad efficiendam eruptionem per uteri vasa, ad hanc vero colligendam requiri certum tempus v. g. vis ginti octo dies, manifesto exinde consequitur, non tempus esse directam fluxionis causam, sed mensuram certi temporis necessariam esse ad certam abundantioris sanguinis quantitatem accumulandam, quae potens sit ad spasmum concitandum & vasa uteri perrumpenda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
