Latin
DICA DISCIPLINA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 23
Unproofread scanNot analysed yet
Naturarum &corporum diversitatem magna cura commendabat, quare in medendo circumspicere jubebat, imbecilla an robusta corpora, quis sexus, quae aetas, quae vires, qualis temperatura, habitus corporis, consuetudo vel haereditaria dispositio sint. §. VII. Scientiam praeservatricem, qua nihil aut praestantius aut optabilius est, excoluit. Scholion. Unde singulari studio libros tres de diaeta, item de alimentis humidorum usu &salubri diaeta composuit, inque morborum curatione multum est occupatus, ut in quibusvis pro diversitate naturarum, convenientem victum ac vivendi rationem praescribat, quod, patet ex libro de victu acutorum. §. VIII. Quoad studium dignoscendi ac dijudicandi morbos nullus ipsi fuit superior. Scholion. Hoc videre est ex aphorismis, libris praedictionum, praenotionibus &Coacis, quare factum est, ut prudenti prognosi magnam sihii famam nominisque celebritatem conciliaverit. §. IX Neque minorem chirurgiae studio, quo nihil utilius est, nihilque evidentius, navavit operam. Scholion. Libri ejus de articulis fracturis, vulneribus capitis, de fistulis aliaque documento sunt. Morum ac decori doctrinam &prudentem vivendi rationem, nemo ipso rectius tenuit &medicis quoque, qui multorum consuetudine uti debent, commendavit. Scholion.