Latin
EXCRETIONE SANGVINIS PER VTERVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 231
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Circa decimum quartum, menses incipiunt annum &circaseptimum septenarium desinunt, &tunc multa sanitatis incommoda procreari solent. Scholion. Incipiunt menses plerumque circa decimum quartum aetatis annum, quia hoc tempore major alimenti copia ingeritur, digeritur, &plus sanguinis ingeneratur, qui prioribus annis mul to serosior &nutriendo corpori inserviebat. Hic sanguinis incipiens fluxus corpus non raro a plurimis malis, quae a copiosiori sero primis in annis nascebantur, vindicat. Cessat vero sanguinis fluxus circa quinquagesimum, quia tunc fibrae rigidiores fiunt, capillaria oscula occluduntur, &motus natu rae spastici, qui fabri solent esse excretionum sanguinearum, deficere incipiunt. Nisi itaque tunc plethorae matura venae sectione, aut evacuatione per urinam, vel per transpirationem auctiori reddita succurramus, profecto feminae post quinquagesimum annum in varia &diuturna mala incurrunt. XVI. Neque vero tantum feminae, sed etiam viri, qui multum sanguinis superflui ingenerant, ejus excretionem, &quidem per venas sic dictas haemorrhoidales patiuntur. Scholion. XVII.