# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 232

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONE SANGVINIS PER VTERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/232

Sicut feminae ob laxiorem, flexiliorem ac molliorem fibrarum structuram vasorumque exilitatem plethoricae fiunt, & sanguinis effusionem cum sanitatis emolumento experiuntur; ita etiam ejusdem texturae & habitudinis viri ob plethoram auctam per haemorrhoides sanginem superfluum emittunt. Scholion. Profecto haemorrhoidum fluxus non tam infrequens est ac vulgo putatur, quod medici accuratiori facto scrutinio optime norunt. Patent vero quam maxime huic fluxui viri succi pleni, facie formosi, spongiosioris carnis. quia ejusmodi corporis habitus ob vasorum etiam secretoriorum angustiam, pulsumque languidiorem non tantum consumit quantum fuerit adsumtum. Prioribus annis ejusmodi homines narium haemorrhagiis obnoxii sunt, vel etiam ad haemoptysin inclinant adultiores vero facti haemorrhoidalem fluxum experiuntur, qui eo largior & frequentior est, quo plus sanguinis in venis coacervatur. XVIII. Salubris est maxime haemorrhoidalis fluxus, quia corpus a plethora liberat, & morbos, ab ea oriundos praeservat. Scholion Non inepte igitur a veteribus fluxus sanguinis per venas sedis propter egregium commodum, quod sanitati praestat, vocari solet aureus, oder die guͤldene Ader. Alii hunc fluxum elegans naturae bene valentis opus salutant, quod longam sanitatem ac senectutem polliceatur. Nihil itaque deterius est, ac si hic fluxus consuetus & salutaris prava diaeta vel medicina intempestive minuatur vel cohibeatur, siquidem graves viscerum obstructiones & infarctus, & exinde chronicae passiones, ut, cachexia, hydrops, calculus flatulentia spasmodica, melancholia, colica convulsiva, passio ischiatica resultant, quae hoc fluxu prudenter ac tempestive restituto sanantur. Distinguendum vero est inter fluxum haemorrhoidalem naturalem & semper salubrem, qui ex sanguinis redundantia, & ad eam tollendam fit, & inter eum, qui ex constitutione viscerum abdominis praeternaturali originem suam trahit; hinc observamus cachecticos, hypochondriacos & hydropicos fieri haemorrhoidales, quae excretio quandoque cum levamine, quandoque etiam cum detrimento sit, praesertim si nimia fuerit. XIX. Conservatio corporis nostri valde corruptibilis a libero sanguinis circulo & progressu, hic vero a conveni entibus ingestis, retentis & excretis dependet. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
