Latin
EXCRETIONE SANGVINIS PER VTERVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 233
Unproofread scanNot analysed yet
Actus utique vitales in motibus tam solidarum, quam fluidarum partium consistunt, hi vero nec diu subsistere aut continuare possunt, nec materiam, in quam vim suam exerceant, habent, nisi per actiones naturales, quae alimentorum congruorum ingestione, eorum digestione &convenienti secretione ac excretione continentur. Magna itaque vis est ingestorum &egestorum ad vitam &sanitatem conservandam, &ad morborum quoque causas statuminandas, quare medicum ad haec semper diligentissime respicere oportet. CAP. XI.