Latin
GENERATIONE CORPORIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 235
Unproofread scanNot analysed yet
Subtilissimum illud, quod medullae cerebri &nervorum porulos incolit, fluidum, ad specificas &organicas actiones &motus recipiendos &producendos aptissimum est. Scholion. Singularis &plane mirifica res est, perversam matris phantasiam deformandi foetum ejusque partium naturalem conformationem mutandi ac destruendi potentia instructam esse. Neque eniminfantes tantum lineamentis corporis, sed &mo ribus ingenio inclinationibus ratione auimi parentibus subinde similes sunt. Admirationem meretur, quod scribit Avicenna in Canone Med. Lib. 1. can. 98. natum similem esse illi cujus imago intenta cogitatione tempore congressus fuit repraesentata,