# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 236

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/236

Animantium semen ex liquido longe tenuissimo conflatum est. Scholion. Semina vegetabilium nihil aliud sunt quam succi nutritii subtilissima per angustissimos demum canales secreta portio, multo vero magis in animantibus tenuissima seminis indoles ex subtilitate canaliculorum, quibus secernitur, diiudicanda est. Neque si adesset tanta in semine tenuitas partium, non in minimos meatus corporis organici ingredi, nec motum inibi celebrare aut partes extendere posset. III. Semen maris est tenuissima lymphae nutritiae portio in canaliculosa testium fabrica a sanguine secreta. Scholion. Anatomicis experimentis constat, testes viriles ex meris concavis, sed tenuissimis tubulis & secundum Bellini calculum triginta vlnas Florentinas exaequantibus, invicem convolutis esse compositos, qui diuturniori in aceto praesertim maceratione dissolvi possunt: neque minima haec vascula cavitate destitui, vel ex eo diiudicandum est, quod per haec ipsa liquidum ad vasa deferentia & inde ulterius ad seminales capsulas, quae convoluta quasi intestinula constituunt, deferatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
