# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 239

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/239

Et hoc modo veterum sententia intelligi potest, semen a singulis corporis partibus decideret animam in corpore unam esse, sed totam in singulis ejus partibus. IX. Constat observatione, tanto saniorem ac robustiorem fieri infantem, quanto semen maturius, magisque excoctum & subtile est. Scholion. Perfectio vegetabilium, florum quoque multum dependet a seminis maturitate & perfectione, quare, si in horticultura flores, ut caryophyllorum, primularum, auricularum pleniores, copiosiores & bene coloratos reddere velimus, opus est, ut non omnes seminales capsulas relinquamus, sed paucas tantum, quibus diutius aeri sereno & calido, minime vero coelo pluvioso & frigido expositis, semen inde magis coctum & perfectum evadit. A semine aquoso minus maturo vel cocto debiles infantes morbis obnoxii neque diutius viventes & seminae frequentius quam mares progignuntur. Scholion. Attenta observatione discimus, debiles & morbosos parentes gignere etiam ejusmodi liberos. Observamus quoque, liberos in extrema senectute vel prima: dolescentia aut in ebrietate, vel ab iis qui venerem nimis mature & copiose exercent, genitos, plerumque admodum debiles & brevioris vitae esse. XI. Genitura virilis est soboles optimi succi nutritii, eapropter, qui benigno, temperate spirituoso alimento fruunGg.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
