# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 240

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/240

3 untur, quique succi nutritii & sangvinis copiam ingenerant, tardiusque congrediuntur neque vires perdunt, ii ad coitum & procreandam sobolem sunt aptiores. Schelion. Recte igitur dictum: sine Cerere & Baccho frigere venerem: Et parentes, qui nec congruis alimentis, nec satis largiter fruuntur & vires ex morbo vel aliis causis deperdiderunt, minus bonum & laudabile semen proferunt & ad procreandam sobolem ineptiores sunt. XII. Uti omne animal, ita etiam homo ex ovo producitur Scholion. Quare ovulum, quod nonnisi tenuissimus lymphaticus est inclusus humor in capsula membranacea, ad animalis generationem necessarium sit, hae videntur rationes, quia in liquido incluso partium situs, formatio, nutritio commodissime, neutiquam vero in humore, qui diffluit, qui exhalat fieri potest: deinde quia ovula seminarum a spiritu geniturae virilis actuari & foecundari debent, opus est, ut humor seminalis membranis includatur, per quas subtilior seminis virilis pars transire & penetrare debet. XIII. Neque tantum in minutissima geniturae virilis portione, sed & in quovis foeminae ovulo integra corporis organici structura, utut maxime exigua latitat. Scholion. Nisi in ovulo ipsa stamina & prima rudimenta femellae continerentur, nulla ratio apparet, qua ex virili semine femininum corpus diversis generationis organis donatum possit prodire. Accedit & hoc, quod infantes non tantum patris. sed etiam matris lineamenta & utriusque corporis aeque ac animi dispositionem similem habeant. Ex ovulo vero feminino, quod masculus generetur, id nostro quidem judicio sic procedit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
