# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 25-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, AERIS AD SANITATEM USU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/25-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/25-3

XV. Sub acri ac vehementi frigore hoc imprimis agendum est, ut habitus corporis contra frigoris saevitiam integumentis & luculento foco circumspecte muniatur, ut infusa & juscula calidiora, eaque omnia, quae moderatum sanguini calorem inspirant, in frequentem usum adhibeantur. XVI. Aër superflua exundans humiditate corpori universo languorem inducit, humores accumulat, fibras motrices nimis laxat & resolvit adeoque omnibus, quae pro sanitate sunt, excretionibus obicem ponit, ex quo summa ejus insalubritas nemini non esse potest perspicua. XVII. Sub diuturna aëris intemperie praehumida, qualis a ventis occidentalibus, & coelo immiti ac pluvioso producitur, maxime consultum est, medicamentis spirituosis, videlicet vino, balsamo liquido, & sale volatili oleoso, vel motu corporis languidiorem sanguinis circuitum excitare, cutaneas exhalationes adjuvare, & a nimia ciborum praesertim intemperatorum copia abstinere. XVIII. Aër impuris, putridis, contagiosis ac metallicis exhalationibus refertus variis quoquè modis corporis labefactat integritatem. Convenit ergo tunc temporis abstinere a jejunio, quoniam in jejunis vehementior est inspiratio, & aer plenius ad interiora admittitur. Praestat vero panem butyro illitum vel infusum calidum Thee, Coffee &c. matutinis horis assumere. XIX. Tandem vero nulla res sanitati majus detrimentum affert, quam subita aëris praesertim calidi in frigidum & frigidi in calidum mutatio. XX. Autumnus, praesertim mensis October ac November, ac veris principium non aliam ob causam tot conferta morborum agmina producunt, quam ob repentinam & frequentissimam coeli ac tempestatum mutationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
