# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 26

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, INCREMENTIS ARTIS MEDICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/26

Nostrum est laudatissimam, quam divus senex calcavit, viam, omni cura prosequi, illudque, quod ipsi defuit, industria supplere, augere, variisque inventis locupletare & hac ratione ad majorem perfectionem quoad theoriam & exercitationem artem perducere. 5. III. Non meliorem viam id perficiendi ingredi possumus, quam si 1) summa attentione ac diligentia observationes accuratas & completas in praxi conscribamus 2) corporis humani structuram ulterius diligenti scrutinio, & cultro anatomico investigemus & 3) beneficio solidioris physices experimentalis, quae simul mechanicam quoque & chymiam complectitur, abditas rerum & effectuum cauias, ulterius scrutemur. Scholion Praxis medica incredibile damnum ac detrimentum olim passa est a tanta ineptarum compositionum pharmacevticarum farragine & simplicium supino neglectu; neque minus quod medicina tanta illo tempore observationum, quae plenam & exactam morbi historiam complectebantur, inopia laboravit: nostris vero temporibus non parum decrementi artis nostrae exercitatio passa est a chymicis, qui validissimas ex metallicis medicinas, & magnifica arcana & specifica, pro expugnandis morbis, temere jactabant & securam medendi viam, quae fit per diaetam & parabiliora simplicia, nihili habebant. Si quod igitur incrementum arti nostrae accedere & ad perfectionem propius pervenire ea debet; certe in eo maxime laborandum erit, ut thesaurum selectissimarum observationum practicarum nobis comparemus, ut paucis, securis & probatissimis remediis uti consuescamus, eorumque vires & facultates, in tam differentibus corporibus & morbis, plenius exactiusque addiscamus, & tot practicorum compositiones & chymicorum tantopere iactata remedia, missa tandem faciamus hisque repudiatis plus ex diaeta vitaeque regimine, quam ex pharmacopolio salutem aegris adferre laboremus. Quicquid salutari nostrae arti, tam quoad theoriam, quam quoad solidiorem praxin instituendam, incrementi adDic 1OO adhuc accessit, id maxime attentis observationibus practicis, item anatomiae ac physices studio debemus. Post Harvaei maximum sanguinis circuli inventum longe jam facilius est, vitae, sanitatis ac mortis causas dare: in pathologicis vero febrium, haemorrhagiarum, & inflammationum doctrinam exponere. Inventis chyli viis ac glandulis à Payero & Brunnero in ventriculo & intestinis, melius jam digestionis, chylificationis & sanguificationis negotium explicatur & morborum, qui prima in regione consistunt, generatio perspicitur. §. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
