# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 28-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SALUBRITATE ET INSALUBRITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/28-2

SALUBRITATE ET INSALUBRITATE ESCULENTORUM. Orporis humani ineogritas convenienti sanguinis ac huCmorum copiae & qualitati ceu fundamento superstructa est, unde facile apparet, omnia ea, quae justam humorum temperiem & quantitatem tuentur, sanitati praesidium ferre, quae vero his adversantur, insalubria habenda esse. Scholion. Sanguis enim temperatus ac decenti gaudens quantitate commodissime in orbem circumactus, & ab omnibus alienis particulis bene depuratus, nutriendis partibus ac viribus fovendis optime inservit, verumque vitae thesaurum constituit. II. Sanguis temperatus & benignissima indole dotatus motuque qua progressivo qua intestino, qui per integrum vitae curriculum perdurat, non modo continenter consumitur sed etiam intemperatam indolem induit, inque impuras & lexcrementitias sordes degenerat. Scholion. Adstipulatur experientia, eorum sanguinem, qui diuturnam inediam perpessi sunt, in excrementa salsa ac biliosa, quae per alvum, urinam & sudorem ejiciuntur, converti, imo gelatinosum suum ac dulcem habitum prorsus deponere, unde accidit, ut humorum massa nimis fluxilis & resoluta partium nutritioni inepta evadat. Quae res longe liquidius apparet in febribus continuis & hectica, quorum morborum indoles ita comparata est, ut angustissimo etiam tempore praesentes in corpore succos consumant, & temperatissimos humores in effoeta, salsa, ac biliosa excrementa transmutent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
