Latin
DE MEDICINA ECLECTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 30
Unproofread scanNot analysed yet
DE MEDICINA ECLECTICA. Uemadmodum ii, qui in veritate inquirenda, omni posito praejudicio, nullius opinionis servi sunt, sed libero animo solidoque judicio res perpendunt, de opinionibus prudenter dubitant, &nil, nisi quod clarum atque perspectum est, amplectuntur, &optima quaeque ex omnibus seligunt, laude digni sunt: ita quoque cordati medici est, nulli sectae vel hypothesi in totum se mancipare, sed potius omnia suis examinare ponderibus, &,quae vsui sunt, ac veritati consentiunt, seligere. Ex Hippocrate, medicorum principe, haec ad praxin non inutilia discere licet, quod natura optima sanitatis conseruatrix &morborum quoque medicatrix sit, &quod omne nimium &subita mutatio corpori periculum minetur, aequabilitas vero &moderatio ac temperies in omnibus corpori sit amicissima. Tum &hoc discere convenit, quod medicus viam ac ductum naturae sequi, tempora praesertim criseos exspectare &observare debeat. Postremo, quod non movere, nisi materia sit mobilis vel concocta, vel nisi turgeat, sique natura non sit in motu, expediat. Eximie quoque peritissimus senex morborum soiutionem persequitur, dum vel excretione aut abscessione sive decubitu in alias partes materiae, quae in vitio est, morbum solvi pluribus locis indicat, §. III. Dic Boogl §. III. Ex Methodicorum disciplina illud laxum &strictum in theoria, perquam commode ad fibrarum spasmum &atoniam, referre licet. Ad praxin vero placet illud accipere, quod Asclepiades, hujus sectae princeps, vt Cessus L. 1. c. 3. &L. 3. c. 4.