# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 30-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SALUBRITATE ET INSALUBRITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/30-2

Hinc omnia alimenta, quae succum temperatum gelatinosum in sinu suo recondunt, generando sanguini maxime accommodata sunt. VI. Carnes juniorum animantium, eorumque succi & juscula, praesertim bovinae, vitulinae ac vervecinae copiosam gelatinam fovent, & hanc ob causam in iis alimentis, quae sanguinem celerrime ingenerant, primum locum sibi vindicant. Omne gallinarum & columbarum genus cum pullis suis nutritioni quoque est accommodatissimum, quia gelatinam subtiliorem, licet parciorem praebent, quam carScholion. nes. Notatu digna res est, quod munda animantia, quibus in sacrificiis olim teste Mose Israelitae fuerunt usi, sint maxime illa, quae salubritate & bona nutritione prae ceterisse commendant, & succum gelatinosum nutritium praebent. VII. Juscula ex gelatinosis carnibus pro viribus roborandis parata non sine ratione iis exhibentur, qui per largas haemorrhagias ac febres nimis aestuosas ingentem sanguinis jaHomines ac populi, qui ejusmodi cturam fecerunt. gelatinosis alimentis fruuntur, quos inter Gassi classem ducunt, & largiores & crebriores sanguinis missiones melius ferre possunt, quam illi, quorum palatum ejusmodi cibis non adeo multum adsuetum est. VIII. Chylus proximam sanguinis materiam constituit, & emulsionem quasi naturalem refert, quae ex partibus oleosis, temperatis, insipidis, aqueis & mucilaginosis composita est. Quare alimenta, quorum mixtionem partes chyli aemulae ingrediuntur nutriendis partibus, lymphaeque ac sanguini ingenerando perquam idonea sunt. IX. Lac, quod nihil aliud est, quam chylus, omnibus aliis respectu nutritionis antecellit, & universale alimentum constituit. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
