# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 31

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DE MEDICINA ECLECTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/31

prodidit, validiora purgantia & vomitomedica vero abstinentia, motu, ria ex medicina expulerit, frictione, voce, balneis, abstiexercitatione, gestatione nentia a vino, ac convenienti victu, graves & longos morbos curare praeceperit. Hic quoque primus fuit, qui febre se tanquam remedio uti professus est. Ex Celso, qui ex methodicorum schola prodiisse videtur, hoc sumendum est, quod anodynis, quae somno dolorem levant, parcius, nisi summa necessitas urgeat, utendum sit, quia ex vehementibus medicamentis & stomacho aliena sunt, & quod in febribus etiam haec non sine periculo exhibeantur, vid. L, I. c. 25. Is quoque primus est, qui clysteres ex simplicissimis emollientibus & ex muria, si opus fuit, parare jussit. vid. L. 4. c. 15. Tum aquae frigidae, tam interne, quam externe, vsum, ad multa levanda vitia, commendavit. Caelius Aurelianus, Galeno superior & ex methodicorum familia unicus adhuc superstes, multa utilia & specialia ad morbos dignoscendos proponit & ad solidorum stricturam, quae nil nisi spasmus est, solvendam balneorum, clysterum ex meris oleis praeparatorum, venaesectionis & cucurbitularum cum ferro usum plurimi facit, in papaveraceis vero & vehementioribus evacuantibus adhibendis admodum fuit circumspectus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
