# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 32

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DE MEDICINA ECLECTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/32

Galenus praeclara, circa usum rerum non naturalium, ad tuendam sanitatem monita ad posteros transmisit. Hic primus aloën elotam miscuit cum aromatibus & balsamicis gummatibus ad vitiosos ventriculi humores emendandos. Primus etiam cornu cervi ustum in usum traxit, & magnopere commendavit. Adhaec, plethoram multorum morborum chronicorum causam conjiciens, venaesectionis auxilium, aliarumque sanguinis missionum usum, adversus Erasistratum egregie, defendit. §. VII. Avicennae qui circa medium saec. XII. floruit, Arabumque medicis conatibus haec laus debetur. quod Galenicam praxin auxerint & instruxerint pluribus ex Aegyptiorum antiquissimo usu petitis & comprobatis. Sequebantur autem maxime tutum illud genus morbis per diaetetica remedia medendi, & in hunc finem ea fere tantum adhibuere, quae sunt lenissima. Ipsis igitur debemus quod in offi cinas cassia solutiva, manna, tamarindi, rhabar. barum, senna & id genus plura lenissima venerunt. Sed & aliqua chymica ab illis ad nos sunt profecta, quorum in Hispania primum notitiam nacti Arnoldus Villanovanus & Raymundus Lullus, deinceps plurium studia & praecipue Theophrastum Paracelsum excitarunt. Mercurii vivi usus externus primo ab Arabibus est praemonstratus Jacobo Berengario Carpensi, ab quo deinceps familiarissimus factus est. §. VIII. Paracelsus fere primus fuit, qui medicamenta chymica nos docnit, & salium tam alcalinorum, quam fixorum mineralium usum in medicinam introduxit. Helmontium in eo imitandum censemus, quod multifarias illas, ineptas & maximam partem effoetas veterum compositiones pharmaceuticas exagitauerit, iisque simplicium virtutes atque vires in medendo longissime anteposuerit. Ceterum & funestas a purgantibus validissimis illatas noxas commemorat, &, quod virus quoddam foueant, atque adeo magis fugienda sint, non sine magna ratione subindicat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
