# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 333

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SALUBRITATE ET INSALUBRITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/333

Praecipue tamen senibus conducunt, qui bono nutrimento, & quod facile a ventriculo subigi potest, indigent. Ex adverso eorum usum in illis improbamus, qui primam regionem bile, vel acidorum humorum colluvie repletam habent; eo quod corpora impura quo magis nutriveris, eo magis laeseris. Sciendum vero, quod recentia exinde cognoscantur, si lumini opposita pelluceant, & forti igne cocta lacteum adhuc liquorem custodiant. XIII. Caseus & butyrum universale & praestantissimum alimentum constituunt. Scholion. Quia lac in butyrum & caseum resolvitur, illudque ejus oleosas, hic vero mucilaginosas ac terrestres partes continet, facile apparet, haec duo, praesertim panè & aqua accedentibus, praestantissimum & universale praebere nutrimentum, omnique tempori, vitae generi ac temperamento consentaneum. Quo vero recentius est butyrum, eo gratius est, magisque sanitati conducit. Diuturniori vero tempore foedum & injucundum rancorem contrahit. Nimius ejus usus fibras ventriculi relaxando ejus tonum labefactat, & nauseam exTt 2 citat. citat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
