# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 334

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SALUBRITATE ET INSALUBRITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/334

Caseus butyro adjunctus etiam valide nutrit, non tamen nimis recens, nec nimis vetus esse debet; Ille enim ventriculum onerat, & alvum facile obstruit, hic vero acri sapore, & foetido odore imbutus acrimoniam & impuritatem humorum augere solet. XIV. Quemadmodum sanguis & succus nutritius, omnesque corporis partes ex tribus partibus sunt coalitae, nimirum sulphurea, oleosa, & inflammabili, 2) terrea alcalina subtiliori, fixiori tamen, 3) aquea: ita alimentorum genera & facultates ad tres etiam has classes commodissime referri possunt. Scholion. Haec triplicis generis alimenta probe inter se mixta & sociata demum succum nutriendo corpori idoneum constituunt. XV. Sulphuream partem maxime corpori largiuntur animalia, eorumque carnes praesertim assae, ubi tamen notari meretur, quod animalia fera ac silvestria domesticis ac cicuribus hoc respectu antecellant. XVI. Animantium carnes plus olei subtilis fovere, quam vegetabilia, vel exinde clarum ac perspicuum evadit, quoniam tempore aestivo celerrimam subeunt putredinem, & ingentem foerorem spargunt, quod in vegetabilibus haudquaquam observatur. Scholion. Vegetabilia in mixtione sua admittunt acidum, adeoque eorum oleum magis est temperatum herbis calidioribus exceptis. Animalia vero a mixtionis suae consortio omne acidum proscribunt, omnesque eorum partes destillationis ope oleum subtile, ac sal volatile fundunt. Hoc autem oleum leum intestinum calidum & fermentativum sanguinis motum praecipue excitat, & penetrantissimi foetoris originem praebet. XVII. Carnes assae ex animantibus feris ac volucribus desumtae sanguini majorem levioris sulphureae substantiae copiam prae carnibus elixis & a domesticis animantibus petitis elargiuntur. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
