# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 34

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DE MEDICINA ECLECTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/34

Montanus, praeceptor Cratonis, securissima methodo in praxi usus est, & leniora tantum evacuantia admisit, plus quoque victu, quam medicamentis, curare annisus est, inque longis ac difficilibus morbis medicorum & medicamentorum copiam maxime damnavit. §. XII. Nec sua laude priuandi sunt, qui, antiquiorum vestigia relegentes, illustrare illud lene & mansuetum medendi genus annisi sunt. Ex his Hieronymus Mercurialis veterum gymnasticam medicinam ex suis ruderibus excitare coepit, & modum docere, per corporis motum voluntarium tum roborandi corpora; tum etiam morbos certos profligandi. Ita quoque Prosper Alpinus in vtroque volumine de secta methodicorum, & de medicina Aegyptia, hanc partem incomparabili industria illustrauit. Ipse Cornelius Bontekoe, praeco ille potus aquarum, eo bene meruit, quod hominibus auctor fuit, ut infusa calida libenter hauriant: medicus ex praestantissimis herbis nostratibus necessaria & efficacissima potest hac forma persuadere aegris, & multum boni efficere. §. XIII. Ex Glaubero & qui hujus vestigia presse sequutus est, Becchero, in usum quoque tam pharmaceuticum quam chymicum multa praeclara depromere licet, siquidem Glauberus, quod sciam, primus fuit, qui spiritum urinosum ex sale ammoniaco elicuit, qui sal enixum, ex sale vitrioli & communi, purgans cujus usus hodieque in praxi est amplissimus, docuit. Ex Becchero vero praeter alia laudabilia hoc unicum ad praxin sufficere potest, quod is primus, casu forte inductus, securum aloes in pilulis usum nobis monstravit, qui hoc major est, quo magis aloë amaris extractis & balsamicis temperatis resinis immiscetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
