# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 347

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/347

Vas quod succum nutritium matris & sanguinem per arterias ex infante refluum ad venam cavam & cor infantis adducit est vena umbilicalis, quae in venae portae sinu terminatur, ubi sanguinem cum nutritio succo deponit, quem vero non prius per hepatis viscus & ramificationes venae portae sed per singularem venosum cylindricum canalem, qui in Ephemeridibus narurae curiosis Cent. V. & VI. observ. 27. a Cl. Heistero recte delineatur, proxime in venam cavam & exinde in cor transmittit manifesto documento, eum succum & sanguinem tam purum esse, ut non necesse sit, biliosas & excrementitias sordes prius ibi separari. Placentae uterinae munus est, non tantum succum nutritium abuteri orificiis recipere, inque corpus foetus infundere, sed & sangvinem ex arteriis foetus iliacis acceptum fluidiorem & subtiliorem reddere. Scholion. Placenta uterina ex innumeris capillaribus minimis vasculis est contexta, per quae dum transit sanguis, atteritur, comminuitur inque minimas partes ac globuios dividitur intima unione succi nutritii cum sanguine facta, ut hac ratione per tenues canaliculos embryonis commodius transire & nutritioHh 3 nem Digis oogle tized b nem praestare possit: unde revera secundina in foetibus vice fungitur pulmonum, quorum munere foetus vacat, quod identidem in intima sanguinis partium comminutione earumque unione cum chyloso succo consistit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
