Latin
CAPUT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 349
Unproofread scanNot analysed yet
XIIII. Quae semel abortum passae fuerunt, facile in eundem recidunt, praesertim si non ita brevi post factae rursus fuerint gravidae. Scholion. Quia tenuissimae vasorum uterinorum ramificationes a sanguinis impetu nimium distractae &dilaceratae non tam subito rursus contrahi &consolidari possunt, hinc facile rursus facta impraegnatione a sanguine plethorico circa tertium vel quartum mensem aperiuntur. Elucescit inde ratio quare prudens missio sanguinis gravidas a periculo abortus securissime praeservet. XV. Abortus periculosior solet esse partu ob lethalem subinde evenientem haemorrhagiam. Scholion.